Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 51

51 In finem. Intellectus David,

cum venit Doeg Idumaeus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.

Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?

Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.

Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui aequitatem.

Dilexisti omnia verba praecipitationis; lingua dolosa.

Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:

Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua.

10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in aeternum et in saeculum saeculi.

11 Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

Deuteronomium 28:58-29:1

58 Nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus, quae scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen ejus gloriosum et terribile, hoc est, Dominum Deum tuum:

59 augebit Dominus plagas tuas, et plagas seminis tui, plagas magnas et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas:

60 et convertet in te omnes afflictiones AEgypti, quas timuisti, et adhaerebunt tibi.

61 Insuper et universos languores, et plagas, quae non sunt scriptae in volumine legis hujus, inducet Dominus super te, donec te conterat:

62 et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui.

63 Et sicut ante laetatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans: sic laetabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam.

64 Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terrae usque ad terminos ejus: et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus.

65 In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, et deficientes oculos, et animam consumptam moerore:

66 et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vitae tuae.

67 Mane dices: Quis mihi det vesperum? et vespere: Quis mihi det mane? propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quae tuis videbis oculis.

68 Reducet te Dominus classibus in AEgyptum per viam de qua dixit tibi ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat.

29 Haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israel in terra Moab: praeter illud foedus, quod cum eis pepigit in Horeb.

Actus Apostolorum 7:17-29

17 Cum autem appropinquaret tempus promissionis quam confessus erat Deus Abrahae, crevit populus, et multiplicatus est in AEgypto,

18 quoadusque surrexit alius rex in AEgypto, qui non sciebat Joseph.

19 Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos, ne vivificarentur.

20 Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo: qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui.

21 Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium.

22 Et eruditus est Moyses omni sapientia AEgyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis.

23 Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israel.

24 Et cum vidisset quemdam injuriam patientem, vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui injuriam sustinebat, percusso AEgyptio.

25 Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt.

26 Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis: ut quid nocetis alterutrum?

27 Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem et judicem super nos?

28 Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri AEgyptium?

29 Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos.