Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 119

119 Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.

Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.

Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?

Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis.

Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar;

multum incola fuit anima mea.

Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.

Numeri 9:9-14

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

10 Loquere filiis Israel: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino

11 in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud:

12 non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent: omnem ritum Phase observabunt.

13 Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit.

14 Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta caeremonias et justificationes ejus. Praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae.

Lucas 10:25-37

25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo?

26 At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis?

27 Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum.

28 Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives.

29 Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus?

30 Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto.

31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo praeterivit.

32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.

33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est.

34 Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.

35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.

36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?

37 At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter.