Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 119

119 Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.

Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.

Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?

Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis.

Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar;

multum incola fuit anima mea.

Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.

Leviticus 19:32-37

32 Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus.

33 Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei:

34 sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenae in terra AEgypti. Ego Dominus Deus vester.

35 Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura.

36 Statera justa, et aequa sint pondera, justus modius, aequusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra AEgypti.

37 Custodite omnia praecepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.

Romanos 3:21-31

21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis.

22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio:

23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.

24 Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu,

25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum

26 in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiae ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.

27 Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei.

28 Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.

29 An Judaeorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium:

30 quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem.

31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus.