Revised Common Lectionary (Complementary)
6 Quaerite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel:
7 qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis):
10 Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.
11 Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide aedificabitis, et non habitabitis in eis; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.
12 Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.
13 Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.
14 Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
15 Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.
12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
13 Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.
14 Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum.
16 Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.
12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.
13 Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.
14 Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit caelos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem.
15 Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.
16 Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.
17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam?
18 Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus.
19 Praecepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem.
20 At ille respondens, ait illi: Magister, haec omnia observavi a juventute mea.
21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.
22 Qui contristatus in verbo, abiit moerens: erat enim habens multas possessiones.
23 Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt!
24 Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire!
25 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri?
27 Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum.
28 Et coepit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
29 Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,
30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam.
31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.