Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 90:12-16

12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

13 Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.

14 Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.

15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum.

16 Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.

Deuteronomium 5:22-33

22 Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius: et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.

23 Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu, atque dixistis:

24 Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam: vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo.

25 Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.

26 Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere?

27 Tu magis accede: et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus noster tibi: loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea.

28 Quod cum audisset Dominus, ait ad me: Audivi vocem verborum populi hujus quae locuti sunt tibi: bene omnia sunt locuti.

29 Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum?

30 Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra.

31 Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata mea, et caeremonias atque judicia: quae docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem.

32 Custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus vobis: non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram:

33 sed per viam, quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestrae.

Hebraeos 4:1-11

Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse.

Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quae audierunt.

Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.

Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.

Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam.

Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem:

iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.

Nam si eis Jesus requiem praestitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die.

Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei.

10 Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.

11 Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.