Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 19:7-10

Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de caelo sancto suo, in potentatibus salus dexterae ejus.

Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.

Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus.

10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.

Deuteronomium 27:1-10

27 Praecepit autem Moyses et seniores Israel populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie.

Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce laevigabis eos,

ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso: ut introeas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.

Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal, et laevigabis eos calce:

et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,

et de saxis informibus et impolitis: et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,

et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.

Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.

Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israelem: Attende, et audi, Israel: hodie factus es populus Domini Dei tui:

10 audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego praecipio tibi.

Matthaeus 5:13-20

13 Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.

14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,

15 neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.

16 Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.

17 Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.

18 Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, jota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant.

19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.

20 Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.