Revised Common Lectionary (Complementary)
12 Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus.
13 Dixit enim: In fortitudine manus meae feci, et in sapientia mea intellexi; et abstuli terminos populorum, et principes eorum depraedatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
14 Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret.
15 Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
16 Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pinguibus ejus tenuitatem; et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi combustio ignis.
17 Et erit lumen Israel in igne, et Sanctus ejus in flamma; et succendetur, et devorabitur spina ejus et vepres in die una.
18 Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus, ab anima usque ad carnem consumetur; et erit terrore profugus.
19 Et reliquiae ligni saltus ejus prae paucitate numerabuntur, et puer scribet eos.
20 Et erit in die illa: non adjiciet residuum Israel, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israel, in veritate.
25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quaerunt interficere?
26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
27 Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
29 Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit.
30 Quaerebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.
31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic facit?
32 Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec: et miserunt principes et pharisaei ministros ut apprehenderent eum.
33 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum qui me misit.
34 Quaeretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire.
35 Dixerunt ergo Judaei ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes?
36 quis est hic sermo, quem dixit: Quaeretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?