Revised Common Lectionary (Complementary)
10 Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi; quaesivi residuum annorum meorum.
11 Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.
12 Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Praecisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me.
13 Sperabam usque ad mane; quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea: de mane usque ad vesperam finies me.
14 Sicut pullus hirundinis, sic clamabo; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior: responde pro me.
15 Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae.
16 Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me.
17 Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.
18 Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam.
19 Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam.
20 Domine, salvum me fac! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini.
6 Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israel, et nullus egredi audebat aut ingredi.
2 Dixitque Dominus ad Josue: Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros.
3 Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus.
4 Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilaeo, et praecedant arcam foederis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis.
5 Cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint.
6 Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam foederis: et septem alii sacerdotes tollant septem jubilaeorum buccinas, et incedant ante arcam Domini.
7 Ad populum quoque ait: Ite, et circuite civitatem, armati, praecedentes arcam Domini.
8 Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam foederis Domini,
9 omnisque praecederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant.
10 Praeceperat autem Josue populo, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate, et vociferamini.
11 Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi.
12 Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,
13 et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilaeo usus est: praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes: et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat.
14 Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.
15 Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies.
16 Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israel: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem.
17 Sitque civitas haec anathema, et omnia quae in ea sunt, Domino: sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus.
18 Vos autem cavete ne de his, quae praecepta sunt, quippiam contingatis, et sitis praevaricationis rei, et omnia castra Israel sub peccato sint atque turbentur.
19 Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum aeneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus.
20 Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat: ceperuntque civitatem,
21 et interfecerunt omnia quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.
29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti AEgyptii, devorati sunt.
30 Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.
31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
32 Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis:
33 qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
34 extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum:
35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.
36 Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres:
37 lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti:
38 quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terrae.
39 Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,
40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.
12 Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen:
2 aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.