Revised Common Lectionary (Complementary)
15 Et adversum me laetati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
16 Dissipati sunt, nec compuncti; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione; frenduerunt super me dentibus suis.
17 Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum; a leonibus unicam meam.
18 Confitebor tibi in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te.
19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant.
21 Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: Euge, euge! viderunt oculi nostri.
22 Vidisti, Domine: ne sileas; Domine, ne discedas a me.
22 Eodem tempore vocavit Josue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse,
2 dixitque ad eos: Fecistis omnia quae praecepit vobis Moyses famulus Domini: mihi quoque in omnibus obedistis,
3 nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in praesentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri.
4 Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est: revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem:
5 ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam praecepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhaereatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra.
6 Benedixitque eis Josue, et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua.
7 Dimidiae autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan: et idcirco mediae, quae superfuit, dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset eis,
8 dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, aere ac ferro, et veste multiplici: dividite praedam hostium cum fratribus vestris.
9 Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Israel de Silo, quae sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suae, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Moysi.
5 De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.
2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet:
3 cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat:
5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum.
6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.
7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.
8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis:
9 quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,
10 qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
11 Propter quod consolamini invicem, et aedificate alterutrum, sicut et facitis.