Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Proverbia 9:1-6

Sapientia aedificavit sibi domum: excidit columnas septem.

Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.

Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis.

Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est:

Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.

Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiae.

Psalmi 34:9-14

Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo.

10 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum.

11 Surgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me.

12 Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae.

13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.

14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.

Ephesios 5:15-20

15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes,

16 sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.

17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei.

18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,

19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,

20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,

Ioannes 6:51-58

51 Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi.

52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.

53 Litigabant ergo Judaei ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?

54 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.

55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.

56 Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus;

57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.

58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.