Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 34:9-14

Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo.

10 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum.

11 Surgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me.

12 Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae.

13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.

14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.

Iob 11

11 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:

Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur?

Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?

Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.

Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,

ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua!

Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?

Excelsior caelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces?

Longior terra mensura ejus, et latior mari.

10 Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?

11 Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat?

12 Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.

13 Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.

14 Si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,

15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis.

16 Miseriae quoque oblivisceris, et quasi aquarum quae praeterierunt recordaberis.

17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.

18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe: et defossus securus dormies.

19 Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.

20 Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animae.

Actus Apostolorum 6:8-15

Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo.

Surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano:

10 et non poterant resistere sapientiae, et Spiritui qui loquebatur.

11 Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiae in Moysen et in Deum.

12 Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas: et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium,

13 et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem:

14 audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses.

15 Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli.