Revised Common Lectionary (Complementary)
81 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.
2 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?
3 Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.
4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
5 Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae.
6 Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.
7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.
17 Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba.
2 Et factum est verbum Domini ad eum, dicens:
3 Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem,
4 et ibi de torrente bibes: corvisque praecepi ut pascant te ibi.
5 Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini: cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem.
6 Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente.
7 Post dies autem siccatus est torrens: non enim pluerat super terram.
8 Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens:
9 Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi: praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te.
10 Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aquae in vase ut bibam.
11 Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens: Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua.
12 Quae respondit: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria, et paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur.
13 Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea.
14 Haec autem dicit Dominus Deus Israel: Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur, usque ad diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terrae.
15 Quae abiit, et fecit juxta verbum Eliae: et comedit ipse, et illa, et domus ejus: et ex illa die
16 hydria farinae non defecit, et lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Eliae.
5 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
3 Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos:
4 aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio.
5 Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei.
6 Nemo vos seducat inanibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.
7 Nolite ergo effici participes eorum.
8 Eratis enim aliquando tenebrae: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:
9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate:
10 probantes quid sit beneplacitum Deo:
11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.
12 Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
13 Omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est.
14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.