Revised Common Lectionary (Complementary)
10 Regnabit Dominus in saecula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
38 Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum.
39 Et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes: invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concidit in ollam pulmenti: nesciebat enim quid esset.
40 Infuderunt ergo sociis ut comederent: cumque gustassent de coctione, clamaverunt, dicentes: Mors in olla, vir Dei. Et non potuerunt comedere.
41 At ille: Afferte, inquit, farinam. Cumque tulissent, misit in ollam, et ait: Infunde turbae, ut comedant. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla.
31 Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca.
32 Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
33 Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?
34 Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
35 Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem.
36 Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.
37 In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.