Revised Common Lectionary (Complementary)
8 Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.
9 Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.
10 Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus.
11 Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua; laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum.
12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in aeternum:
13 quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
6 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eum, pro eo quod vendiderit pro argento justum, et pauperem pro calceamentis.
7 Qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum, et viam humilium declinant: et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum.
8 Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare, et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui.
9 Ego autem exterminavi Amorrhaeum a facie eorum, cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus; et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter.
10 Ego sum qui ascendere vos feci de terra AEgypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhaei.
11 Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de juvenibus vestris nazaraeos. Numquid non ita est, filii Israel? dicit Dominus.
12 Et propinabitis nazaraeis vinum, et prophetis mandabitis, dicentes: Ne prophetetis.
13 Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum foeno.
14 Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam:
15 et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam:
16 et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus.
2 Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne:
2 ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu:
3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.
4 Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.
5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quae in Christo est, fidei vestrae.