Revised Common Lectionary (Complementary)
16 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
2 Non accipies uxorem, et non erunt tibi filii et filiae in loco isto.
3 Quia haec dicit Dominus super filios et filias qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac:
4 Mortibus aegrotationum morientur: non plangentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt, et gladio et fame consumentur: et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae.
5 Haec enim dicit Dominus: Ne ingrediaris domum convivii, neque vadas ad plangendum, neque consoleris eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes.
6 Et morientur grandes et parvi in terra ista: non sepelientur, neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis.
7 Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo, et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre.
8 Et domum convivii non ingrediaris, ut sedeas cum eis, et comedas, et bibas.
9 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego auferam de loco isto, in oculis vestris, et in diebus vestris, vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae.
10 Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba haec, et dixerint tibi: Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? quae iniquitas nostra, et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro?
11 dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos, et servierunt eis, et adoraverunt eos, et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt.
12 Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri: ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat.
13 Et ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis, vos et patres vestri: et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem.
7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.
8 Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit.
9 Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit.
10 Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiae, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.
11 Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.
12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per caelum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis.