Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Ezechiel 2:1-5

Haec visio similitudinis gloriae Domini. Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis, et dixit ad me: Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum.

Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos: et audivi loquentem ad me,

et dicentem: Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices quae recesserunt a me: ipsi et patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc:

et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus:

si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est: et scient quia propheta fuerit in medio eorum.

Psalmi 123

123 Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel,

nisi quia Dominus erat in nobis: cum exsurgerent homines in nos,

forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos,

forsitan aqua absorbuisset nos;

torrentem pertransivit anima nostra; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.

Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.

Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus.

Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.

II Corinthios 12:2-10

Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium caelum.

Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit:

quoniam raptus est in paradisum: et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui.

Pro hujusmodi gloriabor: pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis.

Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me.

Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet.

Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me:

et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.

10 Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum.

Marcus 6:1-13

Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui:

et facto sabbato coepit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic haec omnia? et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus ejus efficiuntur?

Nonne hic est faber, filius Mariae, frater Jacobi, et Joseph, et Judae, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo.

Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.

Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit:

et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.

Et vocavit duodecim: et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.

Et praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona aes,

sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.

10 Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde:

11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.

12 Et exeuntes praedicabant ut poenitentiam agerent:

13 et daemonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos aegros, et sanabant.