Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 123

123 Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel,

nisi quia Dominus erat in nobis: cum exsurgerent homines in nos,

forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos,

forsitan aqua absorbuisset nos;

torrentem pertransivit anima nostra; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.

Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.

Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus.

Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.

Ieremias 7:27-34

27 Et loqueris ad eos omnia verba haec, et non audient te: et vocabis eos, et non respondebunt tibi.

28 Et dices ad eos: Haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam; periit fides, et ablata est de ore eorum.

29 Tonde capillum tuum, et projice, et sume in directum planctum: quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui;

30 quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis, dicit Dominus. Posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam:

31 et aedificaverunt excelsa Topheth, quae est in valle filii Ennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni, quae non praecepi, nec cogitavi in corde meo.

32 Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis interfectionis: et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus.

33 Et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat.

34 Et quiescere faciam de urbibus Juda, et de plateis Jerusalem, vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae: in desolationem enim erit terra.

Matthaeus 8:18-22

18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.

19 Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.

20 Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.

21 Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.

22 Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.