Revised Common Lectionary (Complementary)
88 Intellectus Ethan Ezrahitae.
2 Misericordias Domini in aeternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
3 Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur in caelis; praeparabitur veritas tua in eis.
4 Disposui testamentum electis meis; juravi David servo meo:
5 Usque in aeternum praeparabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam.
6 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
7 Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino; similis erit Deo in filiis Dei?
8 Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
9 Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
10 Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.
12 Tui sunt caeli, et tua est terra: orbem terrae, et plenitudinem ejus tu fundasti;
13 aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt:
14 tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:
15 justitia et judicium praeparatio sedis tuae: misericordia et veritas praecedent faciem tuam.
16 Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
17 et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur.
18 Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
19 Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israel regis nostri.
20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea.
21 Inveni David, servum meum; oleo sancto meo unxi eum.
22 Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.
23 Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
24 Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.
25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
26 Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.
27 Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meae.
28 Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae.
29 In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.
30 Et ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies caeli.
31 Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint;
32 si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint:
33 visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum;
34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea,
35 neque profanabo testamentum meum: et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita.
36 Semel juravi in sancto meo, si David mentiar:
37 semen ejus in aeternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
38 et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in caelo fidelis.
39 Tu vero repulisti et despexisti; distulisti christum tuum.
40 Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctuarium ejus.
41 Destruxisti omnes sepes ejus; posuisti firmamentum ejus formidinem.
42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis.
43 Exaltasti dexteram deprimentium eum; laetificasti omnes inimicos ejus.
44 Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.
45 Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.
46 Minorasti dies temporis ejus; perfudisti eum confusione.
47 Usquequo, Domine, avertis in finem? exardescet sicut ignis ira tua?
48 Memorare quae mea substantia: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?
49 Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? eruet animam suam de manu inferi?
50 Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut jurasti David in veritate tua?
51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium:
52 quod exprobraverunt inimici tui, Domine; quod exprobraverunt commutationem christi tui.
53 Benedictus Dominus in aeternum. Fiat, fiat.
21 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,
2 nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque,
3 et sorore virgine quae non est nupta viro:
4 sed nec in principe populi sui contaminabitur.
5 Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras.
6 Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.
7 Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quae repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo,
8 et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos.
9 Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur.
10 Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet:
11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino: super patre quoque suo et matre non contaminabitur.
12 Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus.
13 Virginem ducet uxorem:
14 viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo:
15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae: quia ego Dominus, qui sanctifico eum.
16 Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,
17 quoniam exhortationem quidem suscepit: sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.
18 Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias:
19 non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hanc gratiam, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram:
20 devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis.
21 Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.
22 Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse: nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,
23 sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi.
24 Ostensionem ergo, quae est caritatis vestrae, et nostrae gloriae pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.