Revised Common Lectionary (Complementary)
65 In finem. Canticum psalmi resurrectionis. Jubilate Deo, omnis terra;
2 psalmum dicite nomini ejus; date gloriam laudi ejus.
3 Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine! in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.
4 Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo.
5 Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum.
6 Qui convertit mare in aridam; in flumine pertransibunt pede: ibi laetabimur in ipso.
7 Qui dominatur in virtute sua in aeternum; oculi ejus super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis.
8 Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus:
9 qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.
10 Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
11 Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro;
12 imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.
13 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea
14 quae distinxerunt labia mea: et locutum est os meum in tribulatione mea.
15 Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum; offeram tibi boves cum hircis.
16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae.
17 Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.
18 Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
19 Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meae.
20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.
13 Dixitque Dominus ad Moysen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
14 Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
15 Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.
16 Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
17 Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum?
18 En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in AEgypto a die qua fundata est, usque in praesens tempus.
19 Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quae habes in agro: homines enim, et jumenta, et universa quae inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur.
20 Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos:
21 qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.
22 Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in caelum, ut fiat grando in universa terra AEgypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra AEgypti.
23 Extenditque Moyses virgam in caelum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super terram AEgypti.
24 Et grando et ignis mista pariter ferebantur: tantaeque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra AEgypti ex quo gens illa condita est.
25 Et percussit grando in omni terra AEgypti cuncta quae fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum: cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.
26 Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israel, grando non cecidit.
27 Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus justus; ego et populus meus, impii.
28 Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.
29 Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra:
30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.
31 Linum ergo et hordeum laesum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret:
32 triticum autem et far non sunt laesa, quia serotina erant.
33 Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.
34 Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum:
35 et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis: nec dimisit filios Israel, sicut praeceperat Dominus per manum Moysi.
39 Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem.
40 Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes juncturas gubernaculorum: et levato artemone secundum aurae flatum, tendebant ad littus.
41 Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem: et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris.
42 Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent, ne quis cum enatasset, effugeret.
43 Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri: jussitque eos qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire:
44 et ceteros, alios in tabulis ferebant, quosdam super ea quae de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animae evaderent ad terram.