Revised Common Lectionary (Complementary)
74 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
2 Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua.
3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus.
5 Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:
6 nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus:
8 quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:
9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen faex ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae.
10 Ego autem annuntiabo in saeculum; cantabo Deo Jacob:
11 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.
16 Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.
17 Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine.
18 Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. Salutes non fecimus in terra; ideo non ceciderunt habitatores terrae.
19 Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
20 Vade, populus meus, intra in cubicula tua; claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.
21 Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.
27 In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est.
14 Et erat ejiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae.
15 Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia.
16 Et alii tentantes, signum de caelo quaerebant ab eo.
17 Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
18 Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere daemonia.
19 Si autem ego in Beelzebub ejicio daemonia: filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt.
20 Porro si in digito Dei ejicio daemonia: profecto pervenit in vos regnum Dei.
21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet.
22 Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.
23 Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit.
24 Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi.
25 Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.
26 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.
27 Factum est autem, cum haec diceret: extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti.
28 At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.