Revised Common Lectionary (Complementary)
74 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
2 Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua.
3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus.
5 Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:
6 nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus:
8 quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:
9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen faex ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae.
10 Ego autem annuntiabo in saeculum; cantabo Deo Jacob:
11 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.
14 Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.
15 Dixeruntque servi Saul ad eum: Ecce spiritus Dei malus exagitat te.
16 Jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt quaerent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras.
17 Et ait Saul ad servos suos: Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me.
18 Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum: et Dominus est cum eo.
19 Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens: Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis.
20 Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et haedum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli.
21 Et venit David ad Saul, et stetit coram eo: at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger.
22 Misitque Saul ad Isai, dicens: Stet David in conspectu meo: invenit enim gratiam in oculis meis.
23 Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus.
20 Et vidi angelum descendentem de caelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua.
2 Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus, et Satanas, et ligavit eum per annos mille:
3 et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: et post haec oportet illum solvi modico tempore.
4 Et vidi sedes, et sederunt super eas, et judicium datum est illis: et animas decollatorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, nec acceperunt caracterem ejus in frontibus, aut in manibus suis, et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis.
5 Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Haec est resurrectio prima.
6 Beatus, et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima: in his secunda mors non habet potestatem: sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis.