Revised Common Lectionary (Complementary)
81 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.
2 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?
3 Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.
4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
5 Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae.
6 Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.
7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.
23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis sanctas.
3 Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus: omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
4 Hae sunt ergo feriae Domini sanctae, quas celebrare debetis temporibus suis.
5 Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est:
6 et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
7 Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo,
8 sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo.
31 Quid ergo dicemus ad haec? si Deus pro nobis, quis contra nos?
32 Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit?
33 Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat,
34 quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.
35 Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius?
36 (Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: aestimati sumus sicut oves occisionis.)
37 Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.
38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.