Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 1

Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit;

sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.

Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.

Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.

Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum:

quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.

Deuteronomium 9:25-10:5

25 Et jacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos ut fuerat comminatus:

26 et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et haereditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de AEgypto in manu forti.

27 Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac, et Jacob: ne aspicias duritiam populi hujus, et impietatem atque peccatum:

28 ne forte dicant habitatores terrae, de qua eduxisti nos: Non poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos: idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine:

29 qui sunt populus tuus et haereditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento.

10 In tempore illo dixit Dominus ad me: Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem: faciesque arcam ligneam,

et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his qui ante confregisti: ponesque eas in arca.

Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus.

Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est: et dedit eas mihi.

Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, quae hucusque ibi sunt, sicut mihi praecepit Dominus.

Titum 2:7-8

In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,

verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.

Titum 2:11-15

11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,

12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et saecularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo,

13 exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi:

14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.

15 Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.