Revised Common Lectionary (Complementary)
63 In finem. Psalmus David.
2 Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam.
3 Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.
4 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas; intenderunt arcum rem amaram,
5 ut sagittent in occultis immaculatum.
6 Subito sagittabunt eum, et non timebunt; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos; dixerunt: Quis videbit eos?
7 Scrutati sunt iniquitates; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum,
8 et exaltabitur Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum,
9 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos,
10 et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt.
11 Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.
7 Juravit Dominus in superbiam Jacob: Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum.
8 Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator ejus, et ascendet quasi fluvius universus, et ejicicetur, et defluet, quasi rivus AEgypti?
9 Et erit in die illa, dicit Dominus Deus: occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis:
10 et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum, et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium: et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima ejus quasi diem amarum.
11 Ecce dies veniunt, dicet Dominus, et mittam famem in terram: non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini.
12 Et commovebuntur a mari usque ad mare, et ab aquilone usque ad orientem: circuibunt quaerentes verbum Domini, et non invenient.
13 In die illa deficient virgines pulchrae et adolescentes in siti,
14 qui jurant in delicto Samariae, et dicunt: Vivit Deus tuus, Dan, et vivit via Bersabee; et cadent, et non resurgent ultra.
20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote.
21 In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus.
22 Itaque linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiae autem non infidelibus, sed fidelibus.
23 Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae, aut infideles: nonne dicent quod insanitis?
24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus:
25 occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.