Revised Common Lectionary (Complementary)
19 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Loquere ad omnem coetum filiorum Israel, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester.
15 Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo.
16 Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus.
17 Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.
18 Non quaeras ultionem, nec memor eris injuriae civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit;
2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.
4 Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.
5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum:
6 quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.
2 Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit:
2 sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine.
3 Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo,
4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.
5 Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiae: Deus testis est:
6 nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.
7 Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos.
8 Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam carissimi nobis facti estis.
34 Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum:
35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:
36 Magister, quod est mandatum magnum in lege?
37 Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
38 Hoc est maximum, et primum mandatum.
39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetae.
41 Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Jesus,
42 dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David.
43 Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:
44 Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?
46 Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.