Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 1

Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit;

sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.

Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.

Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.

Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum:

quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.

Proverbia 24:23-34

23 Haec quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.

24 Qui dicunt impio: Justus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.

25 Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.

26 Labia deosculabitur qui recta verba respondet.

27 Praepara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea aedifices domum tuam.

28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.

29 Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei; reddam unicuique secundum opus suum.

30 Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti:

31 et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem ejus spinae, et maceria lapidum destructa erat.

32 Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.

33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis; pauxillum manus conseres ut quiescas:

34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.

Ioannes 5:39-47

39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere: et illae sunt quae testimonium perhibent de me:

40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.

41 Claritatem ab hominibus non accipio.

42 Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.

43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.

44 Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est, non quaeritis?

45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.

46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit.

47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?