Revised Common Lectionary (Complementary)
25 Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen.
2 Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non aedificetur.
3 Super hoc laudabit te populus fortis; civitas gentium robustarum timebit te:
4 quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab aestu; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.
5 Sicut aestus in siti, tumultum alienorum humiliabis; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.
6 Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae.
7 Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.
8 Praecipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.
9 Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et laetabimur in salutari ejus.
23 Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina praeparavit eum.
3 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus?
4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo:
5 hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.
6 Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob.
7 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
8 Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.
9 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
10 Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.
4 Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi.
2 Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.
3 Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quae mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.
4 Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete.
5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est.
6 Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum.
7 Et pax Dei, quae exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.
8 De cetero fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, siqua virtus, siqua laus disciplinae, haec cogitate.
9 Quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec agite: et Deus pacis erit vobiscum.
22 Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens:
2 Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
4 Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.
5 Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:
6 reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.
7 Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
8 Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni:
9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletae sunt nuptiae discumbentium.
11 Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
12 Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.
13 Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.