Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Ezechiel 18:1-4

18 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:

Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt?

Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola haec in proverbium in Israel.

Ecce omnes animae meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est: anima quae peccaverit, ipsa morietur.

Ezechiel 18:25-32

25 Et dixistis: Non est aequa via Domini! Audite ergo, domus Israel: numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt?

26 Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis: in injustitia quam operatus est morietur.

27 Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit:

28 considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.

29 Et dicunt filii Israel: Non est aequa via Domini! Numquid viae meae non sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae pravae?

30 Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.

31 Projicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum: et quare moriemini, domus Israel?

32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus: revertimini, et vivite.

Psalmi 25:1-9

25 In finem. Psalmus David. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.

Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum.

Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua.

Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.

Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.

Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine:

ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.

Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae.

Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam:

Philippenses 2:1-13

Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis:

implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,

nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,

non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum.

Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu:

qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo:

sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.

Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen:

10 ut in nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum,

11 et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.

13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.

Matthaeus 21:23-32

23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate haec facis? et quis tibi dedit hanc potestatem?

24 Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio.

25 Baptismus Joannis unde erat? e caelo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:

26 Si dixerimus, e caelo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.

27 Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio.

28 Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.

29 Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, poenitentia motus, abiit.

30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit:

31 quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei.

32 Venit enim ad vos Joannes in via justitiae, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.