Revised Common Lectionary (Complementary)
75 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.
2 Notus in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus.
3 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
4 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
5 Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis;
6 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
7 Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
8 Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.
9 De caelo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit
10 cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.
11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.
12 Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili,
13 et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud reges terrae.
12 In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
2 Et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt, alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium ut videant semper.
3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.
4 Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.
5 Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.
6 Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis: Usquequo finis horum mirabilium?
7 Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in caelum, et jurasset per viventem in aeternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec.
8 Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post haec?
9 Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad praefinitum tempus.
10 Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie agent impii, neque intelligent omnes impii: porro docti intelligent.
11 Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.
12 Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.
13 Tu autem vade ad praefinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.
15 Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes:
16 et praecepit eis ne manifestum eum facerent.
17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem:
18 Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animae meae. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.
19 Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus:
20 arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium:
21 et in nomine ejus gentes sperabunt.