Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Isaias 55:10-13

10 Et quomodo descendit imber et nix de caelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti:

11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud.

12 Quia in laetitia egrediemini, et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu.

13 Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus; et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur.

Psalmi 65:1-8

65 In finem. Canticum psalmi resurrectionis. Jubilate Deo, omnis terra;

psalmum dicite nomini ejus; date gloriam laudi ejus.

Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine! in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.

Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo.

Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum.

Qui convertit mare in aridam; in flumine pertransibunt pede: ibi laetabimur in ipso.

Qui dominatur in virtute sua in aeternum; oculi ejus super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis.

Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus:

Psalmi 65:9-13

qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.

10 Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.

11 Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro;

12 imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.

13 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea

Romanos 8:1-11

Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant.

Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.

Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,

ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.

Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quae sunt spiritus, sentiunt.

Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax:

quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.

Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.

Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.

10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.

11 Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.

Matthaeus 13:1-9

13 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.

Et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore,

et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare.

Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt ea.

Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae:

sole autem orto aestuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt.

Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinae, et suffocaverunt ea.

Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.

Qui habet aures audiendi, audiat.

Matthaeus 13:18-23

18 Vos ergo audite parabolam seminantis.

19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est.

20 Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud:

21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.

22 Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.

23 Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.