Revised Common Lectionary (Complementary)
89 Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es, Deus.
3 Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini, filii hominum.
4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit: et custodia in nocte
15 Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala.
16 Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.
17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.
25 Verbum quod factum est ad Jeremiam, de omni populo Juda, in anno quarto Joakim filii Josiae regis Juda (ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis),
2 quod locutus est Jeremias propheta ad omnem populum Juda, et ad universos habitatores Jerusalem, dicens:
3 A tertiodecimo anno Josiae filii Amon regis Juda, usque ad diem hanc, iste tertius et vigesimus annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos, de nocte consurgens et loquens, et non audistis.
4 Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diluculo, mittensque: et non audistis, neque inclinastis aures vestras ut audiretis,
5 cum diceret: Revertimini unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a saeculo et usque in saeculum:
6 et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis, adoretisque eos: neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos.
7 Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum.
2 Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae.
4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis.
5 Nos enim spiritu ex fide, spem justitiae exspectamus.
6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed fides, quae per caritatem operatur.