Revised Common Lectionary (Complementary)
6 In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava.
2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.
3 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
4 Et anima mea turbata est valde; sed tu, Domine, usquequo?
5 Convertere, Domine, et eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam.
6 Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi?
7 Laboravi in gemitu meo; lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrimis meis stratum meum rigabo.
8 Turbatus est a furore oculus meus; inveteravi inter omnes inimicos meos.
9 Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
10 Exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam suscepit.
11 Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei; convertantur, et erubescant valde velociter.
7 Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae! non est botrus ad comedendum, praecoquas ficus desideravit anima mea.
2 Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur; vir fratrem suum ad mortem venatur.
3 Malum manuum suarum dicunt bonum: princeps postulat, et judex in reddendo est; et magnus locutus est desiderium animae suae, et conturbaverunt eam.
4 Qui optimus in eis est, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuae, visitatio tua venit: nunc erit vastitas eorum.
5 Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.
6 Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam: nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus.
7 Ego autem ad Dominum aspiciam; exspectabo Deum, salvatorem meum: audiet me Deus meus.
2 Angelo Ephesi ecclesiae scribe: Haec dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum:
2 Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt: et invenisti eos mendaces:
3 et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti.
4 Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.
5 Memor esto itaque unde excideris: et age poenitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris.
6 Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi.
7 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei.