Revised Common Lectionary (Complementary)
52 In finem, pro Maeleth intelligentiae David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.
2 Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; non est qui faciat bonum.
3 Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
4 Omnes declinaverunt; simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
5 Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis?
6 Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
7 Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel.
30 Tunc aedificavit Josue altare Domino Deo Israel in monte Hebal,
31 sicut praeceperat Moyses famulus Domini filiis Israel, et scriptum est in volumine legis Moysi: altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit: et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas.
32 Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israel.
33 Omnis autem populus, et majores natu, ducesque ac judices, stabant ex utraque parte arcae, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis Domini, ut advena, ita et indigena. Media pars eorum juxta montem Garizim, et media juxta montem Hebal, sicut praeceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israel.
34 Post haec legit omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta quae scripta erant in legis volumine.
35 Nihil ex his quae Moyses jusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israel, mulieribus ac parvulis, et advenis qui inter eos morabantur.
2 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quae judicas.
2 Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.
3 Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei?
4 an divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit?
5 Secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei,
6 qui reddet unicuique secundum opera ejus:
7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam:
8 iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.
9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum, et Graeci:
10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo primum, et Graeco:
11 non enim est acceptio personarum apud Deum.