Revised Common Lectionary (Complementary)
113 Alleluja. In exitu Israel de AEgypto, domus Jacob de populo barbaro,
2 facta est Judaea sanctificatio ejus; Israel potestas ejus.
3 Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum.
4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?
6 montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium?
7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob:
8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam:
10 super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?
11 Deus autem noster in caelo; omnia quaecumque voluit fecit.
12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
13 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.
14 Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt.
15 Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.
16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
17 Domus Israel speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
18 Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israel; benedixit domui Aaron.
21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
23 Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram.
24 Caelum caeli Domino; terram autem dedit filiis hominum.
25 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum:
26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.
30 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suae, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar.
2 Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui?
3 At illa: Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.
4 Deditque illi Balam in conjugium: quae,
5 ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.
6 Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.
7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,
8 pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum Nephthali.
9 Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.
10 Qua post conceptum edente filium,
11 dixit: Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.
12 Peperit quoque Zelpha alterum.
13 Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent mulieres: propterea appellavit eum Aser.
14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liae detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui.
15 Illa respondit: Parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
16 Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.
17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,
18 et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: appellavitque nomen ejus Issachar.
19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,
20 et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.
21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam.
22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.
23 Quae concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum.
24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum.
18 Existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.
19 Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat.
20 Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe:
21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.
22 Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.
23 Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.
24 Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quae videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat?
25 Si autem quod non videmus, speramus: per patientiam exspectamus.
26 Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
27 Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis.
28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.
29 Nam quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
30 Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit.