Proverbs Monthly
28 Fugit impius nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.
2 Propter peccata terrae multi principes ejus; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quae dicuntur, vita ducis longior erit.
3 Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames.
4 Qui derelinquunt legem laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum.
5 Viri mali non cogitant judicium; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia.
6 Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus.
7 Qui custodit legem filius sapiens est; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum.
8 Qui coacervat divitias usuris et foenore, liberali in pauperes congregat eas.
9 Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.
10 Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus.
11 Sapiens sibi videtur vir dives; pauper autem prudens scrutabitur eum.
12 In exsultatione justorum multa gloria est; regnantibus impiis, ruinae hominum.
13 Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
14 Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est durae corruet in malum.
15 Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.
16 Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.
17 Hominem qui calumniatur animae sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.
18 Qui ambulat simpliciter salvus erit; qui perversis graditur viis concidet semel.
19 Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium replebitur egestate.
20 Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens.
21 Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem.
22 Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.
23 Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit.
24 Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidae est.
25 Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat; qui vero sperat in Domino sanabitur.
26 Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
27 Qui dat pauperi non indigebit; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.
28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur justi.
29 Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.
2 In multiplicatione justorum laetabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
3 Vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
4 Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam.
5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.
6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.
7 Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam.
8 Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem.
9 Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
10 Viri sanguinum oderunt simplicem; justi autem quaerunt animam ejus.
11 Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum.
12 Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
13 Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus.
14 Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in aeternum firmabitur.
15 Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suae confundit matrem suam.
16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.
17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animae tuae.
18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est.
19 Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
20 Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio.
21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.
22 Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.
23 Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.
24 Qui cum fure participat odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat.
25 Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.
26 Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum.
27 Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.