Old/New Testament
39 Igitur Joseph ductus est in AEgyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat.
2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui,
3 qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quae gerebat, ab eo dirigi in manu illius.
4 Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quae ei tradita fuerant:
5 benedixitque Dominus domui AEgyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam ejus substantiam:
6 nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.
7 Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum.
8 Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua:
9 nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum?
10 Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum.
11 Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret:
12 et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.
13 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,
14 vocavit ad se homines domus suae, et ait ad eos: En introduxit virum hebraeum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem,
15 et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
16 In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,
17 et ait: Ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti, ut illuderet mihi:
18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde:
20 tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.
21 Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
22 Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat.
23 Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.
40 His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis AEgypti, et pistor, domino suo.
2 Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis praeerat, alter pistoribus),
3 misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph.
4 At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis: aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur.
5 Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi:
6 ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes,
7 sciscitatus est eos, dicens: Cur tristior est hodie solito facies vestra?
8 Qui responderunt: Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph: Numquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis.
9 Narravit prior, praepositus pincernarum, somnium suum: Videbam coram me vitem,
10 in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere:
11 calicemque Pharaonis in manu mea: tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni.
12 Respondit Joseph: Haec est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt:
13 post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum: dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras.
14 Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere:
15 quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum, et hic innocens in lacum missus sum.
16 Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium: quod tria canistra farinae haberem super caput meum:
17 et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.
18 Respondit Joseph: Haec est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt:
19 post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas.
20 Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis.
21 Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum:
22 alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur.
23 Et tamen succedentibus prosperis, praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui.
11 Et factum est, cum consummasset Jesus, praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et praedicaret in civitatibus eorum.
2 Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,
3 ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus?
4 Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quae audistis, et vidistis.
5 Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
7 Illis autem abeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?
8 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
9 Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
10 Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno caelorum, major est illo.
12 A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
13 Omnes enim prophetae et lex usque ad Joannem prophetaverunt:
14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
15 Qui habet aures audiendi, audiat.
16 Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coaequalibus
17 dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis.
18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Daemonium habet.
19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.
20 Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quia non egissent poenitentiam:
21 Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent.
22 Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.
23 Et tu Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
24 Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.
25 In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
26 Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te.
27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
29 Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.
30 Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.