Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Old/New Testament

Each day includes a passage from both the Old Testament and New Testament.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Ieremias 51-52

51 Haec dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum pestilentem:

et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam et demolientur terram ejus, quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus.

Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascendat loricatus: nolite parcere juvenibus ejus; interficite omnem militiam ejus.

Et cadent interfecti in terra Chaldaeorum, et vulnerati in regionibus ejus.

Quoniam non fuit viduatus Israel et Juda a Deo suo, Domino exercituum, terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israel.

Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei.

Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram: de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotae sunt.

Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam: tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur.

Curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam: quoniam pervenit usque ad caelos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes.

10 Protulit Dominus justitias nostras: venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.

11 Acuite sagittas, implete pharetras: suscitavit Dominus spiritum regum Medorum: et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui.

12 Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, levate custodes, praeparate insidias: quia cogitavit Dominus, et fecit quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis.

13 Quae habitas super aquas multas, locuples in thesauris: venit finis tuus, pedalis praecisionis tuae.

14 Juravit Dominus exercituum per animam suam: Quoniam replebo te hominibus quasi brucho, et super te celeuma cantabitur.

15 Qui fecit terram in fortitudine sua, praeparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit caelos.

16 Dante eo vocem, multiplicantur aquae in caelo: qui levat nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit, et produxit ventum de thesauris suis.

17 Stultus factus est omnis homo a scientia; confusus est omnis conflator in sculptili: quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis.

18 Vana sunt opera, et risu digna: in tempore visitationis suae peribunt.

19 Non sicut haec, pars Jacob, quia qui fecit omnia ipse est: et Israel sceptrum haereditatis ejus: Dominus exercituum nomen ejus.

20 Collidis tu mihi vasa belli: et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna:

21 et collidam in te equum et equitem ejus: et collidam in te currum et ascensorem ejus:

22 et collidam in te virum et mulierem: et collidam in te senem et puerum: et collidam in te juvenem et virginem:

23 et collidam in te pastorem et gregem ejus: et collidam in te agricolam et jugales ejus: et collidam in te duces et magistratus:

24 et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldaeae, omne malum suum quod fecerunt in Sion, in oculis vestris, ait Dominus.

25 Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram: et extendam manum meam super te, et evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis:

26 et non tollent de te lapidem in angulum, et lapidem in fundamenta: sed perditus in aeternum eris, ait Dominus.

27 Levate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez: numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum.

28 Sanctificate contra eam gentes, reges Mediae, duces ejus, et universos magistratus ejus, cunctamque terram potestatis ejus.

29 Et commovebitur terra et conturbabitur, quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem.

30 Cessaverunt fortes Babylonis a praelio; habitaverunt in praesidiis: devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres: incensa sunt tabernacula ejus, contriti sunt vectes ejus.

31 Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum.

32 Et vada praeoccupata sunt, et paludes incensae sunt igni, et viri bellatores conturbati sunt.

33 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Filia Babylonis quasi area, tempus triturae ejus: adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus.

34 Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis: reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.

35 Iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem, dicit habitatio Sion: et sanguis meus super habitatores Chaldaeae, dicit Jerusalem.

36 Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego judicabo causam tuam, et ulciscar ultionem tuam: et desertum faciam mare ejus, et siccabo venam ejus.

37 Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator.

38 Simul ut leones rugient; excutient comas veluti catuli leonum.

39 In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus.

40 Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum haedis.

41 Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universae terrae! quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes!

42 Ascendit super Babylonem mare: multitudine fluctuum ejus operta est.

43 Factae sunt civitates ejus in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis.

44 Et visitabo super Bel in Babylone, et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus: et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet.

45 Egredimini de medio ejus, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini,

46 et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum qui audietur in terra: et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem.

47 Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra ejus confundetur, et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.

48 Et laudabunt super Babylonem caeli et terra, et omnia quae in eis sunt: quia ab aquilone venient ei praedones, ait Dominus.

49 Et quomodo fecit Babylon, ut caderent occisi in Israel, sic de Babylone cadent occisi in universa terra.

50 Qui fugistis gladium, venite, nolite stare: recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.

51 Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium: operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini.

52 Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus, et visitabo super sculptilia ejus, et in omni terra ejus mugiet vulneratus.

53 Si ascenderit Babylon in caelum, et firmaverit in excelso robur suum, a me venient vastatores ejus, ait Dominus.

54 Vox clamoris de Babylone, et contritio magna de terra Chaldaeorum:

55 quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam: et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae; dedit sonitum vox eorum:

56 quia venit super eam, id est super Babylonem, praedo, et apprehensi sunt fortes ejus, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.

57 Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus, et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus: et dormient somnum sempiternum, et non expergiscentur, ait Rex (Dominus exercituum nomen ejus).

58 Haec dicit Dominus exercituum: Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portae ejus excelsae igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et disperibunt.

59 Verbum quod praecepit Jeremias propheta Saraiae filio Neriae filii Maasiae, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus: Saraias autem erat princeps prophetiae.

60 Et scripsit Jeremias omne malum quod venturum erat super Babylonem, in libro uno: omnia verba haec quae scripta sunt contra Babylonem.

61 Et dixit Jeremias ad Saraiam: Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba haec,

62 dices: Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet, ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo.

63 Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten,

64 et dices: Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Jeremiae.

52 Filius viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem. Et nomen matris ejus Amital filia Jeremiae de Lobna.

Et fecit malum in oculis Domini, juxta omnia quae fecerat Joakim,

quoniam furor Domini erat in Jerusalem et in Juda, usquequo projiceret eos a facie sua: et recessit Sedecias a rege Babylonis.

Factum est autem in anno nono regni ejus, in mense decimo, decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, adversus Jerusalem: et obsederunt eam, et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu.

Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae.

Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames civitatem, et non erant alimenta populo terrae.

Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores ejus fugerunt, exieruntque de civitate nocte, per viam portae quae est inter duos muros, et ducit ad hortum regis, Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per viam quae ducit in eremum.

Persecutus est autem Chadaeorum exercitus regem, et apprehenderunt Sedeciam in deserto quod est juxta Jericho: et omnis comitatus ejus diffugit ab eo.

Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quae est in terra Emath, et locutus est ad eum judicia.

10 Et jugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis ejus, sed et omnes principes Juda occidit in Reblatha.

11 Et oculos Sedeciae eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis ejus.

12 In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps militiae, qui stabat coram rege Babylonis, in Jerusalem,

13 et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem: et omnem domum magnam igni combussit:

14 et totum murum Jerusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldaeorum qui erat cum magistro militiae.

15 De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate, et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiae.

16 De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae vinitores et agricolas.

17 Columnas quoque aereas quae erant in domo Domini, et bases, et mare aeneum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et tulerunt omne aes eorum in Babylonem,

18 et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa aerea quae in ministerio fuerant, tulerunt:

19 et hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos, quotquot aurea, aurea, et quotquot argentea, argentea, tulit magister militiae:

20 et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini. Non erat pondus aeris omnium horum vasorum.

21 De columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam: porro grossitudo ejus quatuor digitorum, et intrinsecus cava erat.

22 Et capitella super utramque aerea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super coronam in circuitu, omnia aerea: similiter columnae secundae, et malogranata.

23 Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia: et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur.

24 Et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres custodes vestibuli:

25 et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat praepositus super viros bellatores: et septem viros de his qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate: et scribam principem militum, qui probabat tyrones: et sexaginta viros de populo terrae, qui inventi sunt in medio civitatis.

26 Tulit autem eos Nabuzardan magister militiae, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha:

27 et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua.

28 Iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor: in anno septimo, Judaeos tria millia et viginti tres:

29 in anno octavodecimo Nabuchodonosor, de Jerusalem animas octingentas triginta duas:

30 in anno vigesimo tertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiae animas Judaeorum septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo animae, quatuor millia sexcentae.

31 Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Joachin regis Juda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Joachin regis Juda, et eduxit eum de domo carceris.

32 Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum ejus super thronos regum qui erant post se in Babylone.

33 Et mutavit vestimenta carceris ejus, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae.

34 Et cibaria ejus, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis, statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suae, cunctis diebus vitae ejus.

Hebraeos 9

Habuit quidem et prius justificationes culturae, et Sanctum saeculare.

Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quae dicitur Sancta.

Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum:

aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti,

superque eam erant cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula.

His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes:

in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia:

hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum:

quae parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiae offeruntur, quae non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,

10 et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.

11 Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis:

12 neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.

13 Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis:

14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi?

15 Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae haereditatis.

16 Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.

17 Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.

18 Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.

19 Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,

20 dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.

21 Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.

22 Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio.

23 Necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari: ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis.

24 Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis:

25 neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno:

26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione saeculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.

27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium:

28 sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.