Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Old/New Testament

Each day includes a passage from both the Old Testament and New Testament.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 129-131

129 Canticum graduum. De profundis clamavi ad te, Domine;

Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.

Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?

Quia apud te propitiatio est; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus:

speravit anima mea in Domino.

A custodia matutina usque ad noctem, speret Israel in Domino.

Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.

Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus.

130 Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.

Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.

Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.

131 Canticum graduum. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus:

sicut juravit Domino; votum vovit Deo Jacob:

Si introiero in tabernaculum domus meae; si ascendero in lectum strati mei;

si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem,

et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.

Ecce audivimus eam in Ephrata; invenimus eam in campis silvae.

Introibimus in tabernaculum ejus; adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.

Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae.

Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent.

10 Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui.

11 Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.

12 Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo eos, et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam.

13 Quoniam elegit Dominus Sion: elegit eam in habitationem sibi.

14 Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam elegi eam.

15 Viduam ejus benedicens benedicam; pauperes ejus saturabo panibus.

16 Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt.

17 Illuc producam cornu David; paravi lucernam christo meo.

18 Inimicos ejus induam confusione; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.

I Corinthios 11:1-16

11 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.

Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis.

Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus.

Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.

Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur.

Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.

Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.

Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.

Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.

10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.

11 Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino.

12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo.

13 Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum?

14 Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi:

15 mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.

16 Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.