Old/New Testament
94 Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro;
2 praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei:
3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.
4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt;
5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.
6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos:
7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus.
8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra
9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea.
10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.
11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
95 Canticum ipsi David, quando domus aedificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra.
2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus.
3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus.
4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.
5 Quoniam omnes dii gentium daemonia; Dominus autem caelos fecit.
6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
7 Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem;
8 afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus;
9 adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra;
10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; judicabit populos in aequitate.
11 Laetentur caeli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus;
12 gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.
96 Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit: exsultet terra; laetentur insulae multae.
2 Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et judicium correctio sedis ejus.
3 Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
4 Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae; vidit, et commota est terra.
5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra.
6 Annuntiaverunt caeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.
7 Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus.
8 Audivit, et laetata est Sion, et exsultaverunt filiae Judae propter judicia tua, Domine.
9 Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram; nimis exaltatus es super omnes deos.
10 Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum; de manu peccatoris liberabit eos.
11 Lux orta est justo, et rectis corde laetitia.
12 Laetamini, justi, in Domino, et confitemini memoriae sanctificationis ejus.
14 Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.
15 Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quae data est mihi a Deo,
16 ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto.
17 Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum.
18 Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis:
19 in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi.
20 Sic autem praedicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem:
21 sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent.
22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc.
23 Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam praecedentibus annis:
24 cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.
25 Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis.
26 Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem.
27 Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis.
28 Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam.
29 Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.
30 Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,
31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judaea, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis,
32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.
33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.