Old/New Testament
57 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.
2 Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.
3 Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestrae concinnant.
4 Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.
5 Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,
6 quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus.
8 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur.
9 Sicut cera quae fluit auferentur; supercecidit ignis, et non viderunt solem.
10 Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.
11 Laetabitur justus cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
12 Et dicet homo: Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.
58 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret.
2 Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me.
3 Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me.
4 Quia ecce ceperunt animam meam; irruerunt in me fortes.
5 Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine; sine iniquitate cucurri, et direxi.
6 Exsurge in occursum meum, et vide: et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israel, intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem.
7 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem.
8 Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit?
9 Et tu, Domine, deridebis eos; ad nihilum deduces omnes gentes.
10 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es:
11 Deus meus misericordia ejus praeveniet me.
12 Deus ostendet mihi super inimicos meos: ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine:
13 delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum; et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur
14 in consummatione: in ira consummationis, et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terrae.
15 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem.
16 Ipsi dispergentur ad manducandum; si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam: quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meae.
18 Adjutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus es; Deus meus, misericordia mea.
59 In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David, in doctrinam,
2 cum succendit Mesopotamiam Syriae et Sobal, et convertit Joab, et percussit Idumaeam in valle Salinarum duodecim millia.
3 Deus, repulisti nos, et destruxisti nos; iratus es, et misertus es nobis.
4 Commovisti terram, et conturbasti eam; sana contritiones ejus, quia commota est.
5 Ostendisti populo tuo dura; potasti nos vino compunctionis.
6 Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus; ut liberentur dilecti tui.
7 Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
8 Deus locutus est in sancto suo: laetabor, et partibor Sichimam; et convallem tabernaculorum metibor.
9 Meus est Galaad, et meus est Manasses; et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus;
10 Moab olla spei meae. In Idumaeam extendam calceamentum meum: mihi alienigenae subditi sunt.
11 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam?
12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris?
13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
14 In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
4 Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem?
2 Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
3 Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam.
4 Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.
5 Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiae Dei.
6 Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus:
7 Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
8 Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.
9 Beatitudo ergo haec in circumcisione tantum manet, an etiam in praeputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad justitiam.
10 Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio.
11 Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio: ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur et illis ad justitiam:
12 et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae.
13 Non enim per legem promissio Abrahae, aut semini ejus ut haeres esset mundi: sed per justitiam fidei.
14 Si enim qui ex lege, haeredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio.
15 Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio.
16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahae, qui pater est omnium nostrum
17 (sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt:
18 qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum.
19 Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae.
20 In repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo:
21 plenissime sciens, quia quaecumque promisit, potens est et facere.
22 Ideo et reputatum est illi ad justitiam.
23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam:
24 sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis,
25 qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.