Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Old/New Testament

Each day includes a passage from both the Old Testament and New Testament.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 51-53

51 In finem. Intellectus David,

cum venit Doeg Idumaeus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.

Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?

Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.

Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui aequitatem.

Dilexisti omnia verba praecipitationis; lingua dolosa.

Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:

Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua.

10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in aeternum et in saeculum saeculi.

11 Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

52 In finem, pro Maeleth intelligentiae David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.

Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; non est qui faciat bonum.

Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.

Omnes declinaverunt; simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis?

Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.

Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel.

53 In finem, in carminibus. Intellectus David,

cum venissent Ziphaei, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?

Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.

Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei.

Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.

Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.

Averte mala inimicis meis; et in veritate tua disperde illos.

Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.

Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.

Romanos 2

Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quae judicas.

Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.

Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei?

an divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit?

Secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei,

qui reddet unicuique secundum opera ejus:

iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam:

iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.

Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum, et Graeci:

10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo primum, et Graeco:

11 non enim est acceptio personarum apud Deum.

12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.

13 Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.

14 Cum autem gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex:

15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,

16 in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.

17 Si autem tu Judaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,

18 et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem,

19 confidis teipsum esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,

20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae, et veritatis in lege.

21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui praedicas non furandum, furaris:

22 qui dicis non moechandum, moecharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis:

23 qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras.

24 (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)

25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est.

26 Si igitur praeputium justitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur?

27 et judicabit id quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es?

28 Non enim qui in manifesto, Judaeus est: neque quae in manifesto, in carne, est circumcisio:

29 sed qui in abscondito, Judaeus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.