Old/New Testament
7 Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac.
2 Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.
3 Sed et de volatilibus caeli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universae terrae.
4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae.
5 Fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus.
6 Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram.
7 Et ingressus est Noe et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.
8 De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,
9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Dominus Noe.
10 Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.
11 Anno sexcentesimo vitae Noe, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt:
12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
13 In articulo diei illius ingressus est Noe, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam:
14 ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves, omnesque volucres,
15 ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae.
16 Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis.
17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime a terra.
18 Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terrae: porro arca ferebatur super aquas.
19 Et aquae praevaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo.
20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
21 Consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quae reptant super terram: universi homines,
22 et cuncta, in quibus spiraculum vitae est in terra, mortua sunt.
23 Et delevit omnem substantiam quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres caeli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca.
24 Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.
8 Recordatus autem Deus Noe, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae.
2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractae caeli: et prohibitae sunt pluviae de caelo.
3 Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes: et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.
4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniae.
5 At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.
6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum,
7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquae super terram.
8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquae super faciem terrae.
9 Quae cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquae enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.
10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo: intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram.
12 Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.
13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutae sunt aquae super terram: et aperiens Noe tectum arcae, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terrae.
14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
15 Locutus est autem Deus ad Noe, dicens:
16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
17 Cuncta animantia, quae sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam.
18 Egressus est ergo Noe, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.
19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quae reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.
20 AEdificavit autem Noe altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.
21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.
22 Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies non requiescent.
9 Benedixitque Deus Noe et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae, et super omnes volucres caeli, cum universis quae moventur super terram: omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.
3 Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.
7 Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
8 Haec quoque dixit Deus ad Noe, et ad filios ejus cum eo:
9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos:
10 et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terrae cunctis, quae egressa sunt de arca, et universis bestiis terrae.
11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.
12 Dixitque Deus: Hoc signum foederis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum in generationes sempiternas:
13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.
14 Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus:
15 et recordabor foederis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quae carnem vegetat: et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.
16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis quae est super terram.
17 Dixitque Deus ad Noe: Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
18 Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan.
19 Tres isti filii sunt Noe: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.
20 Coepitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.
21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.
22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.
24 Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor,
25 ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.
26 Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.
27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.
28 Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.
29 Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est.
3 In diebus autem illis venit Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae,
2 et dicens: Poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum caelorum.
3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus.
4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locustae, et mel silvestre.
5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judaea, et omnis regio circa Jordanem;
6 et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.
7 Videns autem multos pharisaeorum, et sadducaeorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?
8 Facite ergo fructum dignum poenitentiae.
9 Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
11 Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
12 Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
13 Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.
14 Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?
15 Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.
16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei caeli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
17 Et ecce vox de caelis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.