Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Old/New Testament

Each day includes a passage from both the Old Testament and New Testament.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Ionas 1-4

Et factum est verbum Domini ad Jonam, filium Amathi, dicens:

Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et praedica in ea, quia ascendit malitia ejus coram me.

Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen: et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.

Dominus autem misit ventum magnum in mare: et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.

Et timuerunt nautae, et clamaverunt viri ad deum suum, et miserunt vasa quae erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis; et Jonas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi.

Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.

Et dixit vir ad collegam suum: Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam.

Et dixerunt ad eum: Indica nobis cujus causa malum istud sit nobis: quod est opus tuum? quae terra tua, et quo vadis? vel ex quo populo es tu?

Et dixit ad eos: Hebraeus ego sum, et Dominum Deum caeli ego timeo, qui fecit mare et aridam.

10 Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.

11 Et dixerunt ad eum: Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis? quia mare ibat, et intumescebat.

12 Et dixit ad eos: Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis: scio enim ego quoniam propter me tempestas haec grandis venit super vos.

13 Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos.

14 Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem: quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti.

15 Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare: et stetit mare a fervore suo.

16 Et timuerunt viri timore magno Dominum: et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.

Et praeparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam: et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus.

Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis,

et dixit: Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.

Et projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me: omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt.

Et ego dixi: Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum.

Circumdederunt me aquae usque ad animam: abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum.

Ad extrema montium descendi; terrae vectes concluserunt me in aeternum: et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus.

Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum: ut veniat ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum.

Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquunt.

10 Ego autem in voce laudis immolabo tibi: quaecumque vovi, reddam pro salute Domino.

11 Et dixit Dominus pisci, et evomuit Jonam in aridam.

Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens:

Surge, et vade in Niniven, civitatem magnam, et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te.

Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna, itinere trium dierum.

Et coepit Jonas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.

Et crediderunt viri Ninivitae in Deum, et praedicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis, a majore usque ad minorem.

Et pervenit verbum ad regem Ninive: et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere.

Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum ejus, dicens: Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam: nec pascantur, et aquam non bibant.

Et operiantur saccis homines et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine: et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quae est in manibus eorum.

Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae, et non peribimus?

10 Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.

Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est:

et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea? propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis: scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multae miserationis, et ignoscens super malitia.

Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita.

Et dixit Dominus: Putasne bene irasceris tu?

Et egressus est Jonas de civitate, et sedit contra orientem civitatis: et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati.

Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonae, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum (laboraverat enim): et laetatus est Jonas super hedera laetitia magna.

Et paravit Deus vermen ascensu diluculi in crastinum: et percussit hederam, et exaruit.

Et cum ortus fuisset sol, praecepit Dominus vento calido et urenti: et percussit sol super caput Jonae, et aestuabat: et petivit animae suae ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori quam vivere.

Et dixit Dominus ad Jonam: Putasne bene irasceris tu super hedera? Et dixit: Bene irascor ego usque ad mortem.

10 Et dixit Dominus: Tu doles super hederam in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret; quae sub una nocte nata est, et sub una nocte periit:

11 et ego non parcam Ninive, civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa?

Apocalypsis 10

10 Et vidi alium angelum fortem descendentem de caelo amictum nube, et iris in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam columnae ignis:

et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram:

et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.

Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram: et audivi vocem de caelo dicentem mihi: Signa quae locuta sunt septem tonitrua: et noli ea scribere.

Et angelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad caelum:

et juravit per viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum, et ea quae in eo sunt: et terram, et ea quae in ea sunt: et mare, et ea quae in eo sunt: Quia tempus non erit amplius:

sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas.

Et audivi vocem de caelo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram.

Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum: et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel.

10 Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum: et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus:

11 et dixit mihi: Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis.