Old/New Testament
47 Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem: facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris.
2 Et eduxit me per viam portae aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad orientem: et ecce aquae redundantes a latere dextro.
3 Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos, et traduxit me per aquam usque ad talos.
4 Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua.
5 Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae profundi torrentis, qui non potest transvadari.
6 Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis.
7 Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte.
8 Et ait ad me: Aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare et exibunt: et sanabuntur aquae.
9 Et omnis anima vivens quae serpit quocumque venerit torrens, vivet: et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae istae: et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens.
10 Et stabunt super illas piscatores: ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit: plurimae species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae.
11 In littoribus autem ejus et in palustribus, non sanabuntur, quia in salinas dabuntur.
12 Et super torrentem orietur in ripis ejus, ex utraque parte, omne lignum pomiferum: non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus: per singulos menses afferet primitiva, quia aquae ejus de sanctuario egredientur: et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam.
13 Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel: quia Joseph duplicem funiculum habet.
14 Possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris: et cadet terra haec vobis in possessionem.
15 Hic est autem terminus terrae: ad plagam septentrionalem, a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada,
16 Emath, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et confinium Emath, domus Tichon, quae est juxta terminum Auran.
17 Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon, terminus Damasci: et ab aquilone ad aquilonem, terminus Emath plaga septentrionalis.
18 Porro plaga orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terrae Israel, Jordanis disterminans ad mare orientale. Metiemini etiam plagam orientalem.
19 Plaga autem australis meridiana, a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, et torrens usque ad mare magnum: et haec est plaga ad meridiem australis.
20 Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath: haec est plaga maris.
21 Et dividetis terram istam vobis per tribus Israel:
22 et mittetis eam in haereditatem vobis, et advenis qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum: et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israel: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel.
23 In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus.
48 Et haec nomina tribuum a finibus aquilonis, juxta viam Hethalon, pergentibus Emath, atrium Enan terminus Damasci ad aquilonem, juxta viam Emath: et erit ei plaga orientalis mare, Dan una.
2 Et super terminum Dan, a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una.
3 Et super terminum Aser, a plaga orientali usque ad plagam maris, Nephthali una.
4 Et super terminum Nephthali, a plaga orientali usque ad plagam maris, Manasse una.
5 Et super terminum Manasse, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ephraim una.
6 Et super terminum Ephraim, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ruben una.
7 Et super terminum Ruben, a plaga orientali usque ad plagam maris, Juda una.
8 Et super terminum Juda, a plaga orientali usque ad plagam maris, erunt primitiae quas separabitis, viginti quinque millibus latitudinis et longitudinis, sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris: et erit sanctuarium in medio ejus.
9 Primitiae quas separabitis Domino, longitudo viginti quinque millibus, et latitudo decem millibus.
10 Hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum, ad aquilonem longitudinis viginti quinque millia, et ad mare latitudinis decem millia, sed et ad orientem latitudinis decem millia, et ad meridiem longitudinis viginti quinque millia: et erit sanctuarium Domini in medio ejus.
11 Sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc, qui custodierunt caeremonias meas, et non erraverunt cum errarent filii Israel, sicut erraverunt et Levitae.
12 Et erunt eis primitiae de primitiis terrae Sanctum sanctorum, juxta terminum Levitarum.
13 Sed et Levitis similiter, juxta fines sacerdotum, viginti quinque millia longitudinis, et latitudinis decem millia. Omnis longitudo viginti et quinque millium, et latitudo decem millium.
14 Et non venundabunt ex eo, neque mutabunt: neque transferentur primitiae terrae, quia sanctificatae sunt Domino.
15 Quinque millia autem quae supersunt in latitudine per viginti quinque millia, profana erunt urbis in habitaculum et in suburbana: et erit civitas in medio ejus.
16 Et hae mensurae ejus: ad plagam septentrionalem, quingenta et quatuor millia: et ad plagam meridianam, quingenta et quatuor millia: et ad plagam orientalem, quingenta et quatuor millia: et ad plagam occidentalem, quingenta et quatuor millia.
17 Erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem, ducenta quinquaginta: et ad meridiem, ducenta quinquaginta: et ad orientem, ducenta quinquaginta: et ad mare, ducenta quinquaginta.
18 Quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii, decem millia in orientem, et decem millia in occidentem, erunt sicut primitiae sanctuarii: et erunt fruges ejus in panes his qui serviunt civitati.
19 Servientes autem civitati, operabuntur ex omnibus tribubus Israel.
20 Omnes primitiae viginti quinque millium, per viginti quinque millia in quadrum, separabuntur in primitias sanctuarii, et in possessionem civitatis.
21 Quod autem reliquum fuerit, principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii, et possessionis civitatis e regione viginti quinque millium primitiarum usque ad terminum orientalem: sed et ad mare, e regione viginti quinque millium, usque ad terminum maris, similiter in partibus principis erit: et erunt primitiae sanctuarii, et sanctuarium templi, in medio ejus.
22 De possessione autem Levitarum, et de possessione civitatis in medio partium principis, erit inter terminum Juda et inter terminum Benjamin, et ad principem pertinebit.
23 Et reliquis tribubus, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Benjamin una.
24 Et contra terminum Benjamin, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Simeon una.
25 Et super terminum Simeonis, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Issachar una.
26 Et super terminum Issachar, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon una.
27 Et super terminum Zabulon, a plaga orientali usque ad plagam maris, Gad una.
28 Et super terminum Gad, ad plagam austri in meridie: et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades: haereditas contra mare magnum.
29 Haec est terra quam mittetis in sortem tribubus Israel, et hae partitiones earum, ait Dominus Deus.
30 Et hi egressus civitatis: a plaga septentrionali, quingentos et quatuor millia mensurabis.
31 Et portae civitatis ex nominibus tribuum Israel: portae tres a septentrione: porta Ruben una, porta Juda una, porta Levi una.
32 Et ad plagam orientalem, quingentos et quatuor millia, et portae tres: porta Joseph una, porta Benjamin una, porta Dan una.
33 Et ad plagam meridianam, quingentos et quatuor millia metieris, et portae tres: porta Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una.
34 Et ad plagam occidentalem, quingentos et quatuor millia, et portae eorum tres: porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una.
35 Per circuitum, decem et octo millia: et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem.
3 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum.
2 Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.
3 Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.
4 Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas.
5 Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est.
6 Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.
7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.
8 Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.
9 Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
10 In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum:
11 quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.
12 Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa.
13 Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.
14 Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte:
15 omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem.
16 In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere.
17 Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo?
18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate:
19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.
20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia.
21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum:
22 et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.
23 Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
24 Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.