Old/New Testament
3 Et dixit ad me: Fili hominis, quodcumque inveneris, comede: comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israel.
2 Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo:
3 et dixit ad me: Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
4 Et dixit ad me: Fili hominis, vade ad domum Israel, et loqueris verba mea ad eos.
5 Non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris ad domum Israel:
6 neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae, quorum non possis audire sermones: et si ad illos mittereris, ipsi audirent te:
7 domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me: omnis quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde.
8 Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum:
9 ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam: ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est.
10 Et dixit ad me: Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi:
11 et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos: et dices eis: Haec dicit Dominus Deus: si forte audiant et quiescant.
12 Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae: Benedicta gloria Domini de loco suo:
13 et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnae.
14 Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me.
15 Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar: et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus moerens in medio eorum.
16 Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens:
17 Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.
18 Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
19 Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur: tu autem animam tuam liberasti.
20 Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo: ipse morietur quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiae ejus quas fecit: sanguinem vero ejus de manu tua requiram.
21 Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti.
22 Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum.
23 Et surgens egressus sum in campum: et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar: et cecidi in faciem meam.
24 Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos, et locutus est mihi, et dixit ad me: Ingredere, et includere in medio domus tuae.
25 Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris de medio eorum.
26 Et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est.
27 Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui audit, audiat, et qui quiescit, quiescat: quia domus exasperans est.
4 Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem.
2 Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro.
3 Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem: et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui Israel.
4 Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israel super eo, numero dierum quibus dormies super illud: et assumes iniquitatem eorum.
5 Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos et nonaginta dies: et portabis iniquitatem domus Israel.
6 Et cum compleveris haec, dormies super latus tuum dexterum secundo, et assumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus: diem pro anno, diem, inquam, pro anno, dedi tibi.
7 Et ad obsidionem Jerusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit extentum: et prophetabis adversus eam.
8 Ecce circumdedi te vinculis: et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuae.
9 Et tu, sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam: et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud.
10 Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die: a tempore usque ad tempus comedes illud.
11 Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin: a tempore usque ad tempus bibes illud.
12 Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud, et stercore quod egreditur de homine operies illud in oculis eorum.
13 Et dixit Dominus: Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes ad quas ejiciam eos. Et dixi:
14 A, a, a, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta: et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda.
15 Et dixit ad me: Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis, et facies panem tuum in eo.
16 Et dixit ad me: Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem, et comedent panem in pondere et in sollicitudine, et aquam in mensura et in angustia bibent,
17 ut deficientibus pane et aqua, corruat unusquisque ad fratrem suum, et contabescant in iniquitatibus suis.
20 Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.
21 Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgae ejus.
22 Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.
24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis,
25 magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,
26 majores divitias aestimans thesauro AEgyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem.
27 Fide reliquit AEgyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
28 Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.
29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti AEgyptii, devorati sunt.
30 Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.
31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
32 Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis:
33 qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
34 extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum:
35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.
36 Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres:
37 lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti:
38 quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terrae.
39 Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,
40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.