Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Old/New Testament

Each day includes a passage from both the Old Testament and New Testament.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Ieremias 43-45

43 Factum est autem, cum complesset Jeremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia verba haec,

dixit Azarias filius Osaiae, et Johanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Jeremiam: Mendacium tu loqueris: non misit te Dominus Deus noster, dicens: Ne ingrediamini AEgyptum ut habitetis illuc.

Sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos, ut tradat nos in manus Chaldaeorum, ut interficiat nos, et traduci faciat in Babylonem.

Et non audivit Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et universus populus, vocem Domini, ut manerent in terra Juda.

Sed tollens Johanan filius Caree, et universi principes bellatorum, universos reliquiarum Juda, qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi, ut habitarent in terra Juda,

viros, et mulieres, et parvulos, et filias regis, et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiae cum Godolia filio Ahicam filii Saphan, et Jeremiam prophetam, et Baruch filium Neriae:

et ingressi sunt terram AEgypti, quia non obedierunt voci Domini, et venerunt usque ad Taphnis.

Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis, dicens:

Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta quae est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Judaeis:

10 et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum: et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi, et statuet solium suum super eos:

11 veniensque percutiet terram AEgypti, quos in mortem, in mortem, et quos in captivitatem, in captivitatem, et quos in gladium, in gladium:

12 et succendet ignem in delubris deorum AEgypti, et comburet ea, et captivos ducet illos, et amicietur terra AEgypti sicut amicitur pastor pallio suo, et egredietur inde in pace:

13 et conteret statuas domus solis quae sunt in terra AEgypti, et delubra deorum AEgypti comburet igni.

44 Verbum quod factum est per Jeremiam ad omnes Judaeos qui habitabant in terra AEgypti, habitantes in Magdalo, et in Taphnis, et in Memphis, et in terra Phatures, dicens:

Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Vos vidistis omne malum istud quod adduxi super Jerusalem, et super omnes urbes Juda: et ecce desertae sunt hodie, et non est in eis habitator,

propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent, et irent ut sacrificarent, et colerent deos alienos quos nesciebant, et illi, et vos, et patres vestri.

Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, de nocte consurgens, mittensque et dicens: Nolite facere verbum abominationis hujuscemodi, quam odivi.

Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, ut converterentur a malis suis, et non sacrificarent diis alienis.

Et conflata est indignatio mea et furor meus, et succensa est in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem: et versae sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc.

Et nunc haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Quare vos facitis malum grande hoc contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactens, de medio Judae, nec relinquatur vobis quidquam residuum:

provocantes me in operibus manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in terra AEgypti, in quam ingressi estis ut habitetis ibi: et dispereatis, et sitis in maledictionem et in opprobrium cunctis gentibus terrae?

Numquid obliti estis mala patrum vestrorum, et mala regum Juda, et mala uxorum ejus, et mala vestra, et mala uxorum vestrarum, quae fecerunt in terra Juda, et in regionibus Jerusalem?

10 Non sunt mundati usque ad diem hanc: et non timuerunt, et non ambulaverunt in lege Domini, et in praeceptis meis quae dedi coram vobis et coram patribus vestris.

11 Ideo haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego ponam faciem meam in vobis in malum: et disperdam omnem Judam.

12 Et assumam reliquias Judae, qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram AEgypti, et habitarent ibi, et consumentur omnes in terra AEgypti: cadent in gladio, et in fame, et consumentur a minimo usque ad maximum: in gladio et in fame morientur, et erunt in jusjurandum, et in miraculum, et in maledictionem, et in opprobrium.

13 Et visitabo super habitatores terrae AEgypti sicut visitavi super Jerusalem, in gladio, et fame, et peste:

14 et non erit qui effugiat, et sit residuus de reliquiis Judaeorum qui vadunt ut peregrinentur in terra AEgypti, et revertantur in terram Juda, ad quam ipsi elevant animas suas ut revertantur, et habitent ibi: non revertentur, nisi qui fugerint.

15 Responderunt autem Jeremiae omnes viri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universae mulieres quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in terra AEgypti in Phatures, dicentes:

16 Sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te:

17 sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro, ut sacrificemus reginae caeli, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri, in urbibus Juda, et in plateis Jerusalem: et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non vidimus.

18 Ex eo autem tempore quo cessavimus sacrificare reginae caeli, et libare ei libamina, indigemus omnibus, et gladio et fame consumpti sumus.

19 Quod si nos sacrificamus reginae caeli, et libamus ei libamina, numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad colendum eam, et libandum ei libamina?

20 Et dixit Jeremias ad omnem populum, adversum viros, et adversum mulieres, et adversum universam plebem, qui responderant ei verbum, dicens:

21 Numquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem, vos et patres vestri, reges vestri, et principes vestri, et populus terrae, horum recordatus est Dominus, et ascendit super cor ejus?

22 Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum, et propter abominationes quas fecistis: et facta est terra vestra in desolationem, et in stuporem, et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies haec.

23 Propterea quod sacrificaveritis idolis, et peccaveritis Domino, et non audieritis vocem Domini, et in lege, et in praeceptis, et in testimoniis ejus non ambulaveritis, idcirco evenerunt vobis mala haec, sicut est dies haec.

24 Dixit autem Jeremias ad omnem populum, et ad universas mulieres: Audite verbum Domini, omnis Juda qui estis in terra AEgypti.

25 Haec inquit Dominus exercituum, Deus Israel, dicens: Vos et uxores vestrae locuti estis ore vestro, et manibus vestris implestis, dicentes: Faciamus vota nostra quae vovimus, ut sacrificemus reginae caeli, et libemus ei libamina. Implestis vota vestra, et opere perpetrastis ea.

26 Ideo audite verbum Domini, omnis Juda qui habitatis in terra AEgypti: Ecce ego juravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Judaei, dicentis: Vivit Dominus Deus, in omni terra AEgypti.

27 Ecce ego vigilabo super eos in malum, et non in bonum: et consumentur omnes viri Juda qui sunt in terra AEgypti gladio et fame, donec penitus consumantur.

28 Et qui fugerint gladium, revertentur de terra AEgypti in terram Juda viri pauci: et scient omnes reliquiae Juda, ingredientium terram AEgypti ut habitent ibi, cujus sermo compleatur, meus an illorum.

29 Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto, ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum:

30 haec dicit Dominus: Ecce ego tradam Pharaonem Ephree regem AEgypti in manu inimicorum ejus, et in manu quaerentium animam illius, sicut tradidi Sedeciam regem Juda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui, et quaerentis animam ejus.

45 Verbum quod locutus est Jeremias propheta ad Baruch filium Neriae, cum scripsisset verba haec in libro ex ore Jeremiae, anno quarto Joakim filii Josiae regis Juda, dicens:

Haec dicit Dominus Deus Israel ad te, Baruch:

Dixisti: Vae misero mihi! quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo: laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni.

Haec dicit Dominus: Sic dices ad eum: Ecce quos aedificavi, ego destruo, et quos plantavi, ego evello, et universam terram hanc:

et tu quaeris tibi grandia? noli quaerere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quaecumque perrexeris.

Hebraeos 5

Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis:

qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate:

et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis.

Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.

Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te.

Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech.

Qui in diebus carnis suae preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.

Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quae passus est, obedientiam:

et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis aeternae,

10 appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.

11 De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.

12 Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.

13 Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiae: parvulus enim est.

14 Perfectorum autem est solidus cibus: eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.