Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Old/New Testament

Each day includes a passage from both the Old Testament and New Testament.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Ieremias 24-26

24 Ostendit mihi Dominus: et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem.

Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis: et calathus unus ficus habebat malas nimis, quae comedi non poterant eo quod essent malae.

Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Ficus, ficus bonas, bonas valde: et malas, malas valde, quae comedi non possunt eo quod sint malae.

Et factum est verbum Domini ad me, dicens:

Haec dicit Dominus Deus Israel: Sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Juda, quam emisi de loco isto in terram Chaldaeorum, in bonum.

Et ponam oculos meos super eos ad placandum, et reducam eos in terram hanc: et aedificabo eos, et non destruam: et plantabo eos, et non evellam.

Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo.

Et sicut ficus pessimae quae comedi non possunt eo quod sint malae, haec dicit Dominus: Sic dabo Sedeciam regem Juda, et principes ejus, et reliquos de Jerusalem, qui remanserunt in urbe hac, et qui habitant in terra AEgypti.

Et dabo eos in vexationem, afflictionemque omnibus regnis terrae, in opprobrium, et in parabolam, et in proverbium, et in maledictionem in universis locis ad quae ejeci eos.

10 Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem, donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum.

25 Verbum quod factum est ad Jeremiam, de omni populo Juda, in anno quarto Joakim filii Josiae regis Juda (ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis),

quod locutus est Jeremias propheta ad omnem populum Juda, et ad universos habitatores Jerusalem, dicens:

A tertiodecimo anno Josiae filii Amon regis Juda, usque ad diem hanc, iste tertius et vigesimus annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos, de nocte consurgens et loquens, et non audistis.

Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diluculo, mittensque: et non audistis, neque inclinastis aures vestras ut audiretis,

cum diceret: Revertimini unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a saeculo et usque in saeculum:

et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis, adoretisque eos: neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos.

Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum.

Propterea haec dicit Dominus exercituum: Pro eo quod non audistis verba mea,

ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt: et interficiam eos, et ponam eos in stuporem et in sibilum, et in solitudines sempiternas.

10 Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molae et lumen lucernae.

11 Et erit universa terra haec in solitudinem, et in stuporem: et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis.

12 Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum, et super terram Chaldaeorum, et ponam illam in solitudines sempiternas.

13 Et adducam super terram illam omnia verba mea, quae locutus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto, quaecumque prophetavit Jeremias adversum omnes gentes:

14 quia servierunt eis, cum essent gentes multae, et reges magni: et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum.

15 Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te.

16 Et bibent, et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos.

17 Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus,

18 Jerusalem, et civitatibus Juda, et regibus ejus, et principibus ejus, ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista:

19 Pharaoni regi AEgypti, et servis ejus, et principibus ejus, et omni populo ejus:

20 et universis generaliter: cunctis regibus terrae Ausitidis, et cunctis regibus terrae Philisthiim, et Ascaloni, et Gazae, et Accaron, et reliquiis Azoti:

21 et Idumaeae, et Moab, et filiis Ammon:

22 et cunctis regibus Tyri, et universis regibus Sidonis, et regibus terrae insularum qui sunt trans mare:

23 et Dedan, et Thema, et Buz, et universis qui attonsi sunt in comam:

24 et cunctis regibus Arabiae, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto:

25 et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus Elam, et cunctis regibus Medorum:

26 cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum: et omnibus regnis terrae quae super faciem ejus sunt: et rex Sesach bibet post eos.

27 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bibite, et inebriamini, et vomite: et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos.

28 Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis:

29 quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis? non eritis immunes: gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae, dicit Dominus exercituum.

30 Et tu prophetabis ad eos omnia verba haec, et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam: rugiens rugiet super decorem suum: celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae.

31 Pervenit sonitus usque ad extrema terrae, quia judicium Domino cum gentibus: judicatur ipse cum omni carne. Impios tradidi gladio, dicit Dominus.

32 Haec dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summitatibus terrae.

33 Et erunt interfecti Domini in die illa, a summo terrae usque ad summum ejus: non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae jacebunt.

34 Ululate, pastores, et clamate, et aspergite vos cinere, optimates gregis: quia completi sunt dies vestri ut interficiamini, et dissipationes vestrae: et cadetis quasi vasa pretiosa.

35 Et peribit fuga a pastoribus, et salvatio ab optimatibus gregis.

36 Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis, quia vastavit Dominus pascua eorum:

37 et conticuerunt arva pacis a facie irae furoris Domini.

38 Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem a facie irae columbae, et a facie irae furoris Domini.

26 In principio regni Joakim filii Josiae regis Juda, factum est verbum istud a Domino, dicens:

Haec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum,

si forte audiant, et convertantur unusquisque a via sua mala, et poeniteat me mali quod cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum.

Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis,

ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi ad vos, de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis:

dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae.

Et audierunt sacerdotes, et prophetae, et omnis populus, Jeremiam loquentem verba haec in domo Domini.

Cumque complesset Jeremias, loquens omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetae, et omnis populus, dicens: Morte moriatur.

Quare prophetavit in nomine Domini, dicens: Sicut Silo erit domus haec, et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator? Et congregatus est omnis populus adversus Jeremiam in domo Domini.

10 Et audierunt principes Juda verba haec, et ascenderunt de domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu portae domus Domini novae.

11 Et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes, et ad omnem populum, dicentes: Judicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris.

12 Et ait Jeremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens: Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc, omnia verba quae audistis.

13 Nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et poenitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos.

14 Ego autem ecce in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris.

15 Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus: in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec.

16 Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et ad prophetas: Non est viro huic judicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos.

17 Surrexerunt ergo viri de senioribus terrae, et dixerunt ad omnem coetum populi, loquentes:

18 Michaeas de Morasthi fuit propheta in diebus Ezechiae regis Juda, et ait ad omnem populum Juda, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum.

19 Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda, et omnis Juda? numquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini, et poenituit Dominum mali quod locutus fuerat adversum eos? Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras.

20 Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim, et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc, juxta omnia verba Jeremiae.

21 Et audivit rex Joakim, et omnes potentes et principes ejus, verba haec, et quaesivit rex interficere eum: et audivit Urias, et timuit, fugitque, et ingressus est AEgyptum.

22 Et misit rex Joakim viros in AEgyptum, Elnathan filium Achobor, et viros cum eo, in AEgyptum,

23 et eduxerunt Uriam de AEgypto, et adduxerunt eum ad regem Joakim, et percussit eum gladio, et projecit cadaver ejus in sepulchris vulgi ignobilis.

24 Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Jeremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum.

Titum 2

Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam:

senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia:

anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes:

ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,

prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.

Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.

In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,

verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.

Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,

10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.

11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,

12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et saecularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo,

13 exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi:

14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.

15 Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.