Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Old/New Testament

Each day includes a passage from both the Old Testament and New Testament.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Ieremias 18-19

18 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens:

Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea.

Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam.

Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis: conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret.

Et factum est verbum Domini ad me, dicens:

Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israel? ait Dominus: ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel.

Repente loquar adversum gentem et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud:

si poenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei.

Et subito loquar de gente et de regno, ut aedificem et plantem illud.

10 Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, poenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.

11 Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem: revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra.

12 Qui dixerunt: Desperavimus: post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus.

13 Ideo haec dicit Dominus: Interrogate gentes: Quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo Israel?

14 Numquid deficiet de petra agri nix Libani? aut evelli possunt aquae erumpentes frigidae, et defluentes?

15 Quia oblitus est mei populus meus, frustra libantes, et impingentes in viis suis, in semitis saeculi, ut ambularent per eas in itinere non trito,

16 ut fieret terra eorum in desolationem, et in sibilum sempiternum: omnis qui praeterierit per eam obstupescet, et movebit caput suum.

17 Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico: dorsum, et non faciem, ostendam eis in die perditionis eorum.

18 Et dixerunt: Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes: non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta: venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus.

19 Attende, Domine, ad me, et audi vocem adversariorum meorum.

20 Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis.

21 Propterea da filios eorum in famem, et deduc eos in manus gladii: fiant uxores eorum absque liberis, et viduae: et viri earum interficiantur morte: juvenes eorum confodiantur gladio in praelio:

22 audiatur clamor de domibus eorum: adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis.

23 Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem: ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur: fiant corruentes in conspectu tuo; in tempore furoris tui abutere eis.

19 Haec dicit Dominus: Vade, et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi et a senioribus sacerdotum,

et egredere ad vallem filii Ennom, quae est juxta introitum portae fictilis: et praedicabis ibi verba quae ego loquar ad te.

Et dices: Audite verbum Domini, reges Juda, et habitatores Jerusalem. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis qui audierit illam, tinniant aures ejus,

eo quod dereliquerint me, et alienum fecerint locum istum, et libaverunt in eo diis alienis quos nescierunt, ipsi et patres eorum, et reges Juda: et repleverunt locum istum sanguine innocentum,

et aedificaverunt excelsa Baalim, ad comburendos filios suos igni in holocaustum Baalim: quae non praecepi, nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum.

Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius locus iste Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis occisionis.

Et dissipabo consilium Juda et Jerusalem in loco isto, et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum, et in manu quaerentium animas eorum: et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli et bestiis terrae.

Et ponam civitatem hanc in stuporem, et in sibilum: omnis qui praeterierit per eam obstupescet, et sibilabit super universa plaga ejus.

Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum: et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione, et in angustia in qua concludent eos inimici eorum, et qui quaerunt animas eorum.

10 Et conteres lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum,

11 et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari: et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum.

12 Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus ejus, et ponam civitatem istam sicut Topheth.

13 Et erunt domus Jerusalem, et domus regum Juda, sicut locus Topheth, immundae, omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli, et libaverunt libamina diis alienis.

14 Venit autem Jeremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini, et dixit ad omnem populum:

15 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam super civitatem hanc, et super omnes urbes ejus, universa mala quae locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos.

II Timotheum 3

Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa:

erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,

sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,

proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei:

habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita:

ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis:

semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.

Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem;

sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.

10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,

11 persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.

12 Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.

13 Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.

14 Tu vero permane in iis quae didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris:

15 et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem, per fidem quae est in Christo Jesu.

16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia:

17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.