Old/New Testament
1 [Sponsa.] Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino,
2 fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulae dilexerunt te.
3 [Chorus Adolescentularum.] Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
4 [Sponsa.] Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
7 [Sponsus.] Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum.
8 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.
9 Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis; collum tuum sicut monilia.
10 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
11 [Sponsa.] Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
12 Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur.
13 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
14 [Sponsus.] Ecce tu pulchra es, amica mea! ecce tu pulchra es! Oculi tui columbarum.
15 [Sponsa.] Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus! Lectulus noster floridus.
16 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.
2 Ego flos campi, et lilium convallium.
2 [Sponsus.] Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
3 [Sponsa.] Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
4 Introduxit me in cellam vinariam; ordinavit in me caritatem.
5 Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.
6 Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
7 [Sponsus.] Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
8 [Sponsa.] Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.
9 Similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
10 En dilectus meus loquitur mihi. [Sponsus.] Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni:
11 jam enim hiems transiit; imber abiit, et recessit.
12 Flores apparuerunt in terra nostra; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra;
13 ficus protulit grossos suos; vineae florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:
14 columba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
15 [Sponsa.] Capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.
16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,
17 donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreae, hinnuloque cervorum super montes Bether.
3 In lectulo meo, per noctes, quaesivi quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni.
2 Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni.
3 Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea vidistis?
4 Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genetricis meae.
5 [Sponsus.] Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
6 [Chorus.] Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii?
7 En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel,
8 omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi: uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.
9 Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani;
10 columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum; media caritate constravit, propter filias Jerusalem.
11 Egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die laetitiae cordis ejus.
2 Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.
2 Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.
3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi:
4 sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.
5 Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos:
6 ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.
7 Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut et Petro circumcisionis
8 (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes):
9 et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi, et Barnabae societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem:
10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.
12 Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.
13 Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judaei, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.
14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephae coram omnibus: Si tu, cum Judaeus sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo gentes cogis judaizare?
15 Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores.
16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.
17 Quod si quaerentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit.
18 Si enim quae destruxi, iterum haec aedifico: praevaricatorem me constituo.
19 Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci.
20 Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
21 Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.