Old/New Testament
6 Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem: et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna.
2 Speciosae et delicatae assimilavi filiam Sion.
3 Ad eam venient pastores et greges eorum; fixerunt in ea tentoria in circuitu: pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt.
4 Sanctificate super eam bellum: consurgite, et ascendamus in meridie: vae nobis, quia declinavit dies; quia longiores factae sunt umbrae vesperi!
5 Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domus ejus.
6 Quia haec dicit Dominus exercituum: Caedite lignum ejus, et fundite circa Jerusalem aggerem. Haec est civitas visitationis: omnis calumnia in medio ejus.
7 Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga.
8 Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te; ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem.
9 Haec dicit Dominus exercituum: Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel. Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.
10 Cui loquar, et quem contestabor ut audiat? ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud.
11 Idcirco furore Domini plenus sum; laboravi sustinens. Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul: vir enim cum muliere capietur; senex cum pleno dierum.
12 Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus:
13 a minore quippe usque ad majorem omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.
14 Et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax! et non erat pax.
15 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus.
16 Haec dicit Dominus: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona, et ambulate in ea: et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt: Non ambulabimus.
17 Et constitui super vos speculatores: Audite vocem tubae. Et dixerunt: Non audiemus.
18 Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis.
19 Audi, terra: ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus: quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt.
20 Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placuerunt mihi.
21 Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego dabo in populum istum ruinas: et ruent in eis patres et filii simul; vicinus et proximus peribunt.
22 Haec dicit Dominus: Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae.
23 Sagittam et scutum arripiet: crudelis est et non miserebitur. Vox ejus quasi mare sonabit: et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad praelium adversum te, filia Sion.
24 Audivimus famam ejus; dissolutae sunt manus nostrae: tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem.
25 Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu.
26 Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.
27 Probatorem dedi te in populo meo robustum: et scies, et probabis viam eorum.
28 Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, aes et ferrum: universi corrupti sunt.
29 Defecit sufflatorium; in igne consumptum est plumbum: frustra conflavit conflator, malitiae enim eorum non sunt consumptae.
30 Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.
7 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens:
2 Sta in porta domus Domini, et praedica ibi verbum istud, et dic: Audite verbum Domini, omnis Juda, qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum.
3 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bonas facite vias vestras, et studia vestra, et habitabo vobiscum in loco isto.
4 Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est!
5 Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra; si feceritis judicium inter virum et proximum ejus;
6 advenae, et pupillo, et viduae non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis:
7 habitabo vobiscum in loco isto, in terra quam dedi patribus vestris a saeculo et usque in saeculum.
8 Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis:
9 furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis:
10 et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis: Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas.
11 Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ego, ego sum: ego vidi, dicit Dominus.
12 Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israel.
13 Et nunc, quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis: et vocavi vos, et non respondistis:
14 faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo:
15 et projiciam vos a facie mea sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim.
16 Tu ergo, noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem: et non obsistas mihi, quia non exaudiam te.
17 Nonne vides quid isti faciunt in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem?
18 Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginae caeli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent.
19 Numquid me ad iracundiam provocant? dicit Dominus; nonne semetipsos in confusionem vultus sui?
20 Ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum, super viros, et super jumenta, et super lignum regionis, et super fruges terrae: et succendetur, et non extinguetur.
21 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Holocautomata vestra addite victimis vestris, et comedite carnes:
22 quia non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi eis, in die qua eduxi eos de terra AEgypti, de verbo holocautomatum et victimarum:
23 sed hoc verbum praecepi eis, dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus: et ambulate in omni via quam mandavi vobis, ut bene sit vobis.
24 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam: sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali: factique sunt retrorsum, et non in ante,
25 a die qua egressi sunt patres eorum de terra AEgypti usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem, consurgens diluculo, et mittens:
26 et non audierunt me, nec inclinaverunt aurem suam: sed induraverunt cervicem suam, et pejus operati sunt quam patres eorum.
27 Et loqueris ad eos omnia verba haec, et non audient te: et vocabis eos, et non respondebunt tibi.
28 Et dices ad eos: Haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam; periit fides, et ablata est de ore eorum.
29 Tonde capillum tuum, et projice, et sume in directum planctum: quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui;
30 quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis, dicit Dominus. Posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam:
31 et aedificaverunt excelsa Topheth, quae est in valle filii Ennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni, quae non praecepi, nec cogitavi in corde meo.
32 Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis interfectionis: et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus.
33 Et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat.
34 Et quiescere faciam de urbibus Juda, et de plateis Jerusalem, vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae: in desolationem enim erit terra.
8 In illo tempore, ait Dominus, ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem, de sepulchris suis:
2 et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam caeli, quae dilexerunt, et quibus servierunt, et post quae ambulaverunt, et quae quaesierunt, et adoraverunt. Non colligentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt.
3 Et eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in universis locis quae derelicta sunt, ad quae ejeci eos, dicit Dominus exercituum.
4 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Numquid qui cadit non resurget? et qui aversus est non revertetur?
5 Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti.
6 Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur; nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad praelium.
7 Milvus in caelo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini.
8 Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum!
9 Confusi sunt sapientes; perterriti et capti sunt: verbum enim Domini projecerunt, et sapientia nulla est in eis.
10 Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum haeredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium.
11 Et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam, dicentes: Pax, pax! cum non esset pax.
12 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes: in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus.
13 Congregans congregabo eos, ait Dominus. Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea: folium defluxit, et dedi eis quae praetergressa sunt.
14 Quare sedemus? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi: quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis: peccavimus enim Domino.
15 Exspectavimus pacem, et non erat bonum: tempus medelae, et ecce formido.
16 A Dan auditus est fremitus equorum ejus; a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra: et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus; urbem et habitatores ejus.
17 Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio: et mordebunt vos, ait Dominus.
18 Dolor meus super dolorem, in me cor meum moerens.
19 Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua: Numquid Dominus non est in Sion? aut rex ejus non est in ea? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis?
20 Transiit messis, finita est aestas, et nos salvati non sumus.
21 Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me.
22 Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei?
5 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: juvenes, ut fratres:
2 anus, ut matres: juvenculas, ut sorores in omni castitate:
3 viduas honora, quae vere viduae sunt.
4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.
5 Quae autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.
6 Nam quae in deliciis est, vivens mortua est.
7 Et hoc praecipe, ut irreprehensibiles sint.
8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
9 Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor,
10 in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
11 Adolescentiores autem viduas devita: cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt:
12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt;
13 simul autem et otiosae discunt circuire domos: non solum otiosae, sed et verbosae, et curiosae, loquentes quae non oportet.
14 Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
15 Jam enim quaedam conversae sunt retro Satanam.
16 Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia: ut iis quae vere viduae sunt, sufficiat.
17 Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina.
18 Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua.
19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
20 Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant.
21 Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut haec custodias sine praejudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
22 Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
23 Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
24 Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur.
25 Similiter et facta bona, manifesta sunt: et quae aliter se habent, abscondi non possunt.